lovrary

Carmen Xxxiv: Cur Faceres Tu Me Placidae Dans Omina Lucis

Cur faceres tu me placidae dans omina lucis Tam male munitum vestibus ire foras, Opprimeret nubes ut euntem obscaena, tuusque Turpibus in fumis occuleretur honos? Nec quod ea velles interdum erumpere nube Purgavit madidas id satis imbre genas; Non ita; nemo hominum laudat fomenta, receptum Dedecus intactum quae remanere sinant. At pudet admissi; sed quae medicamina quaeso Sunt ea? non explet damna recepta pudor. Quod pudeat sontes illi fit tenue levamen Grande iniustitiae qui tolerabit onus. At flesti; ah, lacrimae pietas est aurea, flesti; Omniaque his opibus furta piavit amor.