lovrary

Carmen Xxxii: Me Bene Contentis Superes Si, Care, Diebus

Me bene contentis superes si, care, diebus, Haec ubi mors atrox texerit ossa solo; Ac relegas iterum fortasse hoc carminis ipsum Quod rude panxisset, iam tibi raptus, amans; Cum meliore die lectum conferre memento, Victumque a calamo quoque tuere tamen. Tactus amore mei facias, non carminis arte, Magnorum ingeniis cesserit illa virรปm. Comiter o tum fare, mei si versus amici Robore crevisset cum meliore die, Ediderat pietas aliquid felicius ista, Aptius et iunctos fecerat ire pedes. Quando obiit, meliusque novi scripsere poetae, Hos arte egregios, hunc pietate, legam.