lovrary

Carmen Xxxi: Quos Desiderium Finxit Periisse Meorum

Quos desiderium finxit periisse meorum Morte, tuum pectus, carius inde, tenent; Omnis ibi pietas et munus amabile regnat, Cordaque amicorum quae data rebar humo. Quot lacrimas autem veras ad triste sepulcrum Ex oculo elicuit relligiosus amor, His velut exstinctis; quae tantum novimus esse Mota situ, in te nam viva latere tamen. Pectus, amicitiae custos ac vita sepultae, Tu mihi carorum pignora quanta capis! Hi tibi legavere in me sua; debita multis Quae fuit, ad te nunc ius redit omne rei. Tot facies caras in te contemplor, habesque Has ubi tecum omnes, sum tuus omnis ego.