lovrary

Carmen Xxx: Cum Sedeo Meditans, Et Corda Silentia Dulce

Cum sedeo meditans, et corda silentia dulce Acta repraesentant praeteritosque dies, Deesse gemo permulta, olim quaesita, dolorque Tempus ob effusum fit novus ille mihi. Tum lacrimis desueta opplentur lumina caros Propter eos, longa qui mihi nocte silent; Flere queo exstinctos et amores, flere parata Gaudia non parvo, sed fugitiva tamen. Tum renovare libet distantis temporis iras, Nominaque accepti dinumerare mali; Omnia quae lacrimis rursum solvenda videntur, Tanquam eadem nullis ante soluta forent. Sed meminisse tui per tot, carissime, curas Omnia compensat damna, fugitque dolor.