lovrary

Carmen Xxvi: O Cui Me Fateor Iunctum Vinctumque Teneri

O cui me fateor iunctum vinctumque teneri Officio ac meritis, dulcis amice, tuis, Scripta sinas ad te legem mea, nullius artis Indicia, at magnam testificata fidem. Dictaque tanta fides tenui sic arte videri Nuda potest, desint cum sua verba rei, Ni tibi quid sensus sperem felicius esse Quod capiat corde haec omnia, nuda tamen. Dum mihi siqua meos discursus stella gubernat Desuper aspectu me meliore notet; Ac superinducat quid honestum his sordibus ipsis, Dignior ut cultu sit tibi noster amor. Fas animi affectus erga te deinde fateri, Nunc mea qua noscas ora venire pudet.