lovrary

Carmen Xxiv: En Oculus Pictorem Egit Mihi, Picta Per Illum

En oculus pictorem egit mihi, picta per illum In tabula cordis forma venusta tua est; Corporis in compage mei pictura tenetur Pulchra, novoque artis perspicienda modo. Namque per artificem spectando videris artem Eius, et effigies quo tua picta situ; Pectoris in cella est suspensa, vicemque fenestrae En oculi supplent, irradiantque, tui. Nunc oculis oculi reddunt quae mutua, quaeso, Nosce; mei vera te posuere fide; Perque tuos, nostro claras in corde fenestras, Sol penetrare, ut te contueatur, amat. Non oculis tamen omnis inest sollertia; pingunt Visa sibi, nequeunt corda videre virรปm.