lovrary

Carmen Xxiii: Vt Stupet In Scena Quis Non Assuetus Agendo

Vt stupet in scena quis non assuetus agendo Impositas partes excutiente metu; Vtque ferae vires effervescentis in iram Immodicus laedit debilitatque furor; Sic ego nonnunquam linguae diffisus omitto Plurima quae plane dicere vellet amans. Et videor languens in amore ac lentior esse Quod ruit his in me viribus ille deus. O igitur sine me voltu mea sensa profari; Pectoris is fiat vox sine voce mei. Causam is amoris agat melius, mercedis et optet Plus sibi, quam felix omnia lingua loqui. O legere addiscas pietatis verba silentis; Auscultare oculis ingeniosus amor.