lovrary

Carmen Xxii: Noluerim Speculo De Canis Credere Nostris

Noluerim speculo de canis credere nostris Ipse iuventutis dum, puer, instar eris; At senii rugas in te quo tempore cernam, Et mihi clausum iri tum scio morte dies. Omnis enim forma haec quae te vestire videtur, Verius insigni cor mihi veste tegit; Vtraque in alterno vivunt nam pectore corda, Nec sine te possim nomen habere senis. O tueare ergo mihi te, velut ipse tuebor Me tibi, custodem cordis, amice, tui; Haud minus hoc timide gesto quam sedula nutrix Praetimet infanti quem gerit omne malum. Nec repetendum hoc ipse, meum si perdis, habeto; Te mihi non dederas rursus ut ipse darem.