lovrary

Carmen Xv: Cum Memini Innatum Cunctis Gignentibus Esse

Cum memini innatum cunctis gignentibus esse Vt breve per tempus stet suus ille vigor; Vndique per mundum spectacula fluxa videri, Quae super arcanis viribus astra notent; Cum scio mortales herbarum crescere ritu Laetificante uno, vel reprimente, Iove; Suco luxuriare novo, decrescere adultos, Mox vegeti floris nil retinere memor; Talia miranti sortis spectacula fluxae, Ante oculos tu stas, aurea forma, puer; Has ubi damnosum tempus seniumque videntur Consulere, an mutent iam tibi nocte diem. Noster amor vero capit arma, et quas tibi tempus Surripiet vires inseret ille novas.