lovrary

Carmen Xlviii: Quo Studio Excedens Abdebam Frivola Rerum

Quo studio excedens abdebam frivola rerum Omnia post firmas quantulacunque seras, Integra ut illa meos asservarentur in usus, Fidaque rimantem falleret arca manum! Tu mihi, gemma omnis prae quo sordere videtur, Solamen solitum tu mihi, iamque dolor, Vnus amicorum carissimus, unaque cura, Desereris, cuivis praeda relicta malo. Te loculis condo in nullis, nisi septa tenere Mollia te possint pectoris ipsa mei; Qua quotiens non es, fingo te credulus esse, Ac venias liber, liber et inde migres. Ac tamen ex illo ne tu rapiare verendum est; Talibus in spoliis non bene firma fides.