lovrary

Carmen Xlv: Altera Bina In Me Levis Aura Et Purior Aether

Altera bina in me levis aura et purior aether, Te prope sunt, quoquo me rapit hora loci. Hic animam signat, spes illa, et adesse videntur Absentes, tanta mobilitate meant. Nam quotiens ad te par hoc animosius ivit Significaturum quae pia mandat amor, Vita mea, ex istis retinens elementa quaternis Bina modo, ad mortem paene redacta dolet. Dum cito legatis a te revolantibus illis Vita recomposita est, ut fuit ante, mihi. Nam citius dicto revolarunt, deque salute Certa tua docti me quoque certa docent. Laetor in auditis, nec longum gratia durat, Namque remitto ambos et redit ille dolor.