lovrary

Carmen Xlix: Illud Ego In Tempus, Si Quando Venerit Illud

Illud ego in tempus, si quando venerit illud, Durior in vitiis cum videare meis, Ac tibi amicitiae ratio sit ducta severe Admonitis uso consiliisque senum; Cum me praetereas ore ignorantis, easque Vix oculos tollens, sidera bina, tuos; Atque amor, affectu quantum mutatus ab illo! Incipiat multum de gravitate loqui; Illud ego in tempus iam munimenta paravi Tuta, nihil fassus me meruisse boni. Attollensque manum me contra dicta tuebor Omnia quae possint ius stabilire tuurn. lure quidem multo miserum me linquere possis, Quem nequeo causam dicere cur quis amet.