lovrary

Carmen Xl: Accipe, Care, Meos Et Amores, Accipe Cunctos

Accipe, care, meos et amores, accipe cunctos, Nam quid in acceptis non fuit ante tuum? Nil in amore pium quod dicas; illud habendum Detuleram, et dum non ulteriora petis. Tum si me quod amas oblata receperis, istud Haud reprobo, utaris quae tibi cedit amor; Sed reprobo, tua te si decipit ulla libido, Id sitiens quod ais te renuisse palam. At, fur blande, tuis ego possum ignoscere furtis, Vel si pauperiem vis spoliare meam; Sed gravius, scit quisque, iniuria fertur amici Omnis ab hostili quam data plaga manu. O in nequitia pulcher, me confice telis Invidiae, at nobis hostibus esse nefas.