lovrary

Carmen Xiv: Si Non Aetheriis Prudentia Fluxit Ab Astris

Si non aetheriis prudentia fluxit ab astris Vlla mihi, astrologum me tamen esse reor. Non equidem novi sit sors bona, necne, futura, An sitis, an febris, candida, necne, dies. Non ego momentis sua fata volantibus edo, Quid tonitru aut ventus, quidve minetur hiems. Non ego vaticinor quo vertat regibus annus, Saepe requirendo praescia signa poli. Ex oculis mea cuncta tuis prudentia fluxit, Ars mea sunt oculi, sidera certa, tui. Inde lego fidei et formae quae destinet aetas, Haud tibi sed generi si studuisse velis. Nolueris, de teque hoc auguror; ipse peribis, Et periere illo forma fidesque die.