lovrary

Carmen Xii: Si Numero Pulsus Horae Momenta Notantes

Si numero pulsus horae momenta notantes Seu video in nigra nocte perire diem; Purpura me violae marcescens sicubi movit Nigrave caesaries sparsa colore nivis; Si mihi celsa arbor foliis spoliata videtur Quae modo contra aestus texerat una gregem, Seu vehitur plaustro spicis in mergite vinctis Cana rigens, viruit quae modo verna seges; Tum mihi cura tua de forma multa recursat, Tu quod, ubi tempus cetera vastat, eas. Omnia namque solent formosa ac dulcia sese Linquere, dumque vident altera nata mori. Temporis et falcem fugiet res una, propago, Sospes, ubi victum te quoque tempus habet.