lovrary

Carmen Xcviii: Te Sini Ver Solus Degi, Dum Pulcher Aprilis

Te sini ver solus degi, dum pulcher Aprilis Vestitus specie multicolore nitet, Idque iuventae afflat terris Saturnus ut ipse Riserit insultans, tam gravis ille deus. Me nec avis cantu movit, nec gratia multi Floris, odorve suus cuique, suusve color; Vernum ego nil versu memini, florumque superbit Copia nativo non mihi carpta toro. Lilia qui pallor cepisset non ego miror, Non ego puniceas purpura quanta rosas; Dulcis odor speciesve illis, dulcedinis umbra Capta tuae, o praestans omnibus omne decus; Sed mihi bruma fuit, cum flore et quoque cavillor Absentis speciem quod ferat ille tuam.