lovrary

Carmen Xcv: Est Tibi Quod Nomen Maculat Floremque Iuventae

Est tibi quod nomen maculat floremque iuventae, Qualis odoriferam pestis operta rosam; Est tamen, o, in te quam dulce et amabile visu, Deliciis celans omnibus omne malum! Istaque lingua tuae quae volgat facta diei, Libera de lusu nequitur ausa loqui, Cuncta tamen laudat carpendo, ac fama piatur Pessima si nomen nuncupat illa tuum. Et quibus es vitiis tu iam lectissima sedes, O quam felicem sunt ea nacta domum Qua macula obtentis veletur quaeque venustis, Quodque vident oculi vestiat omne decor. Care, cave in noxam ne tanta licentia vertat; Culter abutendo dente retusus erit.