lovrary

Carmen X: Proh Pudor! Esse Nega Cordi Mortalia Cuncta

Proh pudor! esse nega cordi mortalia cuncta Iam tibi, negligitur cui tua summa salus. A multis fateor te, si placet illud, amari, Nil at amari a te iam manifesta fides. Sic odium crudele in te dominatur, ut ultro In caput irasci non vereare tuum! Tuque venusta paras ea vertere tecta ruina Quae reparandi in te iustior ardor erat! O animum mutes ut probrum desit; an ira Dignior hospitio est quam generosus amor? Sis animo quod es ore tuis, humanus amansque, Vel minimum in tete consule iusta, puer. Alterum—amans oro—te gigne, nec aurea forma Intereat nobis, seu tua, sive tui.