lovrary

Carmen Lxxxvi: Num Quia Velivoli Versus Splendore Superbus

Num quia velivoli versus splendore superbus In teque et nimias navigat alter opes, Nostrane clauduntur stupefa to pectore sensa, Sub natalicio viva sepulta loco? An, lemurum auxiliis ultra mortalia dotus Scribere, me maior spiritus ille necat? Non ita, non nostram stupefecerat ille Camenam, Nec socium siquid nocte ministrat opem. Ille nihil de me, nihil ulla affabilis umbra Ingenia instillans omnia noctis, ovat; Non fuerint illis iactanda silentia nostra, Qui fueram haud ullo saucius inde metu. Sed favor ut numeros fulsit tuus eius, ibidem Materies ac vis destituere meos.