lovrary

Carmen Lxxxiv: Vtrane Vox Potior? Quisve Illud Laudis Opimae

Vtrane vox potior? quisve illud laudis opimae Vicerit, esse unum te tibi laude parem? Quod spatio breviore ampletitur omnia demum Quorum ope noscatur par aliunde satus. In calamo scriptoris egestas nuda videtur Qui decoris nil dat gloriolaeve rei; Scribere qui te volt, si callet qualis es ipse Pingere, materie nobilitavit opus. Si modo describat naturae scripta, velitque Illius argutam non hebetasse manum, Ingenium artificis pitura simillima volgat Vndique, et hoc artis crescit honore genus. Sed bona corrumpis tua maxima, laudis amator, Qualis et egregiis dotibus ipsa nocet.