lovrary

Carmen Lxxxii: Te Fateor Nostrae Sponsum Non Esse Camenae

Te fateor nostrae sponsum non esse Camenae, Fictaque cuiusvis tu sine fraude legas, Omnia quae scriptor de forma excogitat eius Cui, lucra prospectans, dedicat ille librum. Tum studiis idem florens atque ore, meaeque Inveniens laudis te superasse modum, Cogeris, ut vatum fulsit iam doctior aetas, Inde recens aliquid conciliare notae. Et facias, dilecte; at cum laus inde tumebit Maxima rhetorica quam quis ab arte trahat, Tu, facie egregius, fueras ita simplice versu Dictus ab hac musa cui placet una fides. Quos adhibent alii fucos decuere genarum Exsangues; in te talia nulla cadunt.