lovrary

Carmen Lxxv: Sensibus Omne Meis Illud, Carissime, Praestas

Sensibus omne meis illud, carissime, praestas Pabula quod pecori, gratus et imber humo; Teque super mecum certamina tanta peregi Quanta habet aggestas inter avarus opes; Qui modo laetus eis inhiat, modo respicit aevum Mente rapax, an se despoliare paret. Sic mihi iam praestat solo tecum esse, measque Deinde voluptates quemque videre virum. Nunc oculos implere tua dulcedine possum, Tum faciem avertis discruciorque fame. Nil scio, nil aveo iucundum ea praeter, amice, Quae mihi das, vel quae tu dare solus habes. Sic ego quoque die nullis atque omnibus utor Deliciis, versa plenus inopsque vice.