lovrary

Carmen Lxxiv: At Sis Contentus, Cum Vis Horrenda, Vadari

At sis contentus, cum vis horrenda, vadari Nescia, me saeva prenderit illa manu, Nonnihil in versu hoc linquam vitale, quod una Cum numeris habeas usque, meique memor. Tuque recensebis simul his unum illud, amice, Quod tibi devovi seposuique sacrum; Fas cinis ad cinerem redeat, set spiritus ipse Est tuus, interior pars meliorque mei. Inde puta ereptum vitae modo vile putamen, Cum mihi mortale hoc, vermibus esca, cadit; Id cadit ignavus potuit quod vincere culter, Tam miserae nolis tu meminisse rei. Eius enim valuit modo quod vitale latebat Intus, in his autem versibus illud habes.