lovrary

Carmen Lxiv: Cum Video Antiqui Quondam Decora Aurea Saecli

Cum video antiqui quondam decora aurea saecli Omnia damnosis eruta temporibus, Eversasque solo turris, aeternaque ferri Robora mortali subdita saevitiae; Cum video fluctus partem violenter avaros Demere harenoso litoris imperio, Et terram liquidas invadere rursus in undas. Partaque pro demptis, proque ope pauperiem; Cum sic ire vices video per mutua rerum, Factumque e solidis molibus exitium; Me quoque tanta ruina monet, quandoque futurum Vt dirimat nostram tempus amicitiam. O dolor exanimans, o et deflendus, habere Id cui praemetuas tu tamen interitum!