lovrary

Carmen Lx: Vt Pelagi Fluctus Lapidosa Ad Litora Currunt

Vt pelagi fluctus lapidosa ad litora currunt Ad finem properant tempora nostra suum; Excipit hora horas, undam premit unda priorem, Contendunt omnes ulteriora sequi. Natus in immensas sol ingens luminis oras Inde suum repit, dum sit adultus, iter; Verum ibi defectus oppugnant eius honorem, In donoque suo temporis ira furit. Scit vegetum iuveni florem corrumpere tempus, Fronte in virginea tempus arare notas; Tempus edit rari quidquid natura creavit, Statque nihil quod non denique falce metat. Sed versu hoc tua laus venturum stabit in aevum, In te saevierit quamlibet illa manus.