lovrary

Carmen Lviii: Me Tibi Qui Domuit Deus Hoc Avertat, Ut Ausim

Me tibi qui domuit deus hoc avertat, ut ausim Vlla voluptatis tempora nosse tuae; Vtve petat servus causas rescire morandi, Otia qui iustum est opperiatur heri. O potius patiar quodcunque absentia mandat, Quae tibi libertas, si mihi carcer, erit; Sim patiens mitisque animi toleransque morarum, Coniciens in te crimina nulla mali. Sis ubi vis, id iuris habes ut tempora rebus Partiri possis, quae quibus ipse velis; Arbitrio blandire tuo, fas esse fatemur Vt tibi condones dum facis omne nefas. Exspectare meum est, o perquam triste, nec ullis Irasci imperiis, sint pia necne, tuis.