lovrary

Carmen Iv: Consumas In Tene, Nepos Pulcherrime, Formam

Consumas in tene, nepos pulcherrime, formam Quae tibi ab antiquis tradita venit avis? Mancipio nil dat rerum natura, sed usum Commodat, in largos liberiore manu. Quodque ea largitur quo largirere vicissim, Hoc es abusurus, pulcher, avare tamen? Vsurasne facis sine faenore? ponis in usu Summarum has summas, vivere deinde nequis? Nam tua si tecum solo commercia fient, Surripies furtim te tibi, dulce caput. Quas igitur tabulas aut testamenta relinques Iusta tuis, hinc te cum tua fata ferent? Forma, nisi uteris, tecum tumulabitur ista; Vtere, tunc heres vixerit ista tuus.