lovrary

Carmen Cxxxi: Talis Es, Atque In Me Pariter Dominata Puellis

Talis es, atque in me pariter dominata puellis Quas facit immites omnis in ore venus; Nam fatuo huic cordi tamen es pulcherrima rerum, Vnaque per terram, scis bene, gemma mihi. Atque fide vera spectans non nemo negavit Esse tibi in voltu quo caperetur amor; Quos ego deceptos verear si dicere, semper Id mihi iuratum est interiore sinu. Sensaque firmantes animi, simul ora recordor Ista tua, en, gemitus intima cordis agunt, Post alios alii testantes candida cuncta Iudice me nigris esse secunda tuis. Praecipue vero factis es nigra, malusque De facie rumor nascitur inde, puto.