lovrary

Carmen Cxxx: Non Oculis Aequat, Fateor, Mea Cynthia Solem

Non oculis aequat, fateor, mea Cynthia solem, Curaliis impar eius in ore rubor; Pectora prae nivibus prope dixi gilva, comaeque Si sunt fila, eius fert nigra fila caput; Est rosa diversis lita guttis, alba rubensque, Quae rosa non nota est eius in ore mihi; Est quibus unguentis fragrantius effluit aura Quam mihi dilectae virginis ulla venit; Eius amo voces audire, idemque sonare Dulcius agnosco fila canora lyrae; Divas, confiteor, spectavi nullus euntes, Cynthia enim plantis ambulat, itque solo; Atque Iovem testor, virgo non rarior ulla est Vatis imaginibus ludificata novis.