lovrary

Carmen Cxxvi: O Formose Puer, Qui Dedita Temporis Arma

O formose puer, qui dedita temporis arma, Falcem horasque, tua sub dicione tenes; Qui, quot eunt anni florentior ipse, tuorum Ora pari monstras consenuisse gradu; Si natura, potens regere aut impellere fata, Te retrahit, porro ne properere viae, Hoc agit ut sollers illudat tempus agendo, Tuque sibi horarum taedia longa neces. O metuas illam, servate libidinis ergo! Nec quod habet cari scit retinere diu. Tandem erit illius ratio reddenda, ratamque Te quoque dedendo fecerit esse, puer.