lovrary

Carmen Cxxiii: Non Ita, Mutato Non Me Laetabere, Tempus

Non ita, mutato non me laetabere, tempus; Quid nova pyramidum tu mihi monstra refers? At mihi non nova sunt, non admiranda tuenti, Hac specie antiquum dissimulatur opus. Nostra dies brevis est, quodcunque vetustius ergo Promis, id attonitus deveneratur homo; Mavolt nempe suis illud natum esse cupitis, Nec meminit fando talia nota diu. Odi ego te fastosque tuos, praesentia fingant Actave, mirandum nil mihi tale puto. Falso scripta soles, falso conspecta referre, Curta tibi aeterna, vel nimis aucta, fuga. Hoc voveo steteritque: fidem me fallere nullam, Tu licet, o tempus, cetera falce ruas.