lovrary

Carmen Cxxii: Intus Corde Meo Tua Restant Dona, Tabellae

Intus corde meo tua restant dona, tabellae Perpetuis scriptae mentis imaginibus; Quas humile id supra fastigium, et omnia supra Saecla, vel aeternas, en, fore vaticinor. Vel minimum dico, donec mortalibus ullis Mens animusque uno foedere constiterint, Nec quod habent ambo de te reddetur inani Exitio, nunquam laus tua defuerit. Ista tabellarum brevitas male ceperat illa Omnia, amorque tuus non eget indiciis; Ausus eas igitur fueram dimittere, teque Capturis melius credere pectoribus. Ad reminiscendum velle adiumenta tenere Talia me potius proderet immemorem.