lovrary

Carmen Cxvii: Tu Mihi Des Culpae Tratatum Parcius Omne

Tu mihi des culpae tratatum parcius omne Gratia cum meritis esset habenda tuis; In numeris siluisse tui vel nomen amoris, Cui nova me iungunt vincula quoque die; Auribus ignotis indultum, horaeque volanti Iura tua, et magno iura redempta, dari; Pandere me dicas vel ad omnes carbasa ventos, Siqua tuo e visu longius aura ferat; Nequitiam, peccata, severis scribe tabellis Omnia et ex iusta conice plura fide; Omne supercilium coge in me frontis, amice, At subitum teli dirigat ira nihil. Actis testor eis illud me noscere velle, An tuus et constans et pius esset amor.