lovrary

Carmen Cxvi: Noluerim Verum Cordis Cum Corde Fideli

Noluerim verum cordis cum corde fideli Coniugia externas impediisse moras; Non mutatur amor si quid mutabile rerum Invenit, ad fluxam fluxus et ipse fidem. O amor est constans, amor est immotus ut iras Despiciens ponti non tremefacta Pharos; Est homini, quod stella incertis alta carinis, Vis superans captum, suspicienda tamen. Nil patitur per tempus amor, iuvenilia labra Dum metit ac roseas falx ea curva genas. Mensium et horarum brevitates negligit ille, Dum pereant fato cuncta, fidelis amor, Quae fuerint unquam si falsa, in meque probata, Non ego sum vates, nullus amavit homo.