lovrary

Carmen Cxv: O Penitus Falsos Mihi Versus, Posse Negantes

O penitus falsos mihi versus, posse negantes Hoc fieri ut noster carior esset amor! Nondum habui notum quare plenissima pridem Postmodo lucidior flamma futura foret. Et metui tempus, tot casibus inter amantes Repere, tot regum vertere iussa solet; Os pulchrum violare, acres obtundere sensus, Deprimere ad rerum fortia corda vices. Temporis has metuens iras cur deinde vererer Scribere non possis carior esse mihi? Certus in ambiguis rerum, praesentia laude Dignor ego, incertus cetera quidne vehant. Sed quod amor puer est errabat versus, adultum Id memorans crescit quod mihi quoque die.