lovrary

Carmen Cxlviii: Hei Mihi, Cum Vero Quam Discordantia Visu

Hei mihi, cum vero quam discordantia visu Huic capiti inseruit lumina saevus amor! Sive aliter, quonam sententia mentis aberrat Falsa notans ea quae verius illa vident? Si facies oculos mihi vere candida cepit, Esse aliter volgus quo mihi iure putat? Si specie fallebar, amor demonstrat aperte Non sibi sed volgo noscere vera dari. Quo potuit pacto? quid veri dispicit ille Qui miser in lacrimis pervigilavit amans? Haud igitur mirum, species me siqua fefellit; Nubila dum purget sol videt ipse nihil. Lumina, amor, lacrima mihi caecas, improbe, multa, Ne videant clare quam tua falsa fides.