lovrary

Carmen Cxlvii: Febris Amor Meus Est, Adeo Desiderat Ille

Febris amor meus est, adeo desiderat ille Cuncta quibus possit perpetuare malum; Semper uterque etenim vel nutrimenta doloris Appetit, incertae si placuere gulae. Nam ratio, tantis in amoribus una medela, Consilia indignans me data nulla sequi, Cessit, et agnosco letale cupidinis omen Esse, medelarum reicientis opem. Sic ratio victa est, nec restat cura salutis Vlla, sed huc illuc irrequietus agor; Ac velut insani mea sensa ac verba vagantur Longius a veris, ut sine mente sonus; Nam mihi nonnunquam tu visa es dictaque, virgo, Candida, quae tanquam Nox Erebusque nigras.