lovrary

Carmen Cxliv: Binus Amor Variis Animum Solatur Et Angit

Binus amor variis animum solatur et angit Imperiis, vitae numen et ira meae; Hic meliora monet, vir casto candidus ore, Furva est virgineis vox malesuada genis. Quoque magis peream, traxit mihi numen amicum A latere illecebris ira maligna suis; Scilicet in furiam sanctum mihi vertere numen Volt, et in obscaenum sollicitare nefas. In furiamne abeat de numine, multa vereri Hoc super est, necdum cernere vera queo; Quod tamen ambo absunt, ac se sunt inter amici, Caelum in Tartareos suspicor isse locos. Nec sciero verum, donec mihi sanctius illud Ex animo flammis invida pestis aget.