lovrary

Carmen Cxli: Certe Non Oculis Te, Cynthia, Ductus Amavi

Certe non oculis te, Cynthia, ductus amavi Dispiciunt formae tot vitiosa tuae; Sed mihi pectus amat visum offendentia, pectus Nil oculis curans quid videatur, amat. Non capit has aures tua vox, nec corporis ullus Sensus avet tecum quod sibi dulce frui; Nulla mihi naris siqua est, aut siqua palati Gratia, nec cupide tangere promptus amor; Sed fatuum hoc pectus tibi ne deserviat, illud Mens mea nec sensus quinque vetare valent. Quippe viri imperium linquit, fastidia demum Vt tua pertoleret femineumque iugum; Hoc tamen et noxae in tantum prodesse videtur, Quod mihi quae suadet, vindicat illa, nefas.