Carmen Cxl: Sis Sapiens, Crudelis Ut Es, Nolisque Superbe

Sis sapiens, crudelis ut es, nolisque superbe Imposita haec linguae rumpere frena meae; Inveniam ne verba miser, testantia quantus Me cruciet, dum tu nil miserare, dolor. Te sapere an doceam, virgo? si forsan amare Non potes, at prudens fingere, cara, fuit. Difficiles aegri quando mors imminet ipsa A medici capiunt omnia laeta labro. In furias agerer spe dempta, interque furorem Fors reperirem in te posse maligna loqui. Invida res vita est, et iniqua loquentibus aures Invidiosorum mox habuere fidem. Quod mihi ne fiat, nec tu violeris, ocellos Contineas istos, sis vaga corde licet.