lovrary

Carmen Cxix: Philtra Ego Virgineis, O, Quae Stillantia Ocellis

Philtra ego virgineis, o, quae stillantia ocellis Sirenum saturis improbitate bibi! Quas spes quosve metus inter miserabilis egi, Victus, io, victor qua mihi visus eram! Quam misere erravit fatuum mihi pectus, ibique Se penitus felix, ut nihil ante, ratum; Interdum mihi paene suis ex orbibus acta Lumina, dum pectus distrahit ille furor. O sed in adversis bona sunt, usuque docemur Optima ab oppositis esse probata malis. Nobilior surgit, maior, robustior ille Rursum e relliquiis aedificatus amor. Commonitus redeo sic ad meliora, lucratus Per mala pro sumptu faenora terna meo.