lovrary

Carmen Cxi: O Potius Pro Me Fortunae Corripe Nomen

O potius pro me Fortunae corripe nomen, Quae dea delictis praesidet una meis; Illa mihi ad vitam tantum nonnulla pararat Publica, par morum nascitur unde genus. Hinc macula aspersum nomen, naturaque rebus Victa, velut fuco tingitur usa manus. Omnia quae volvens tu me miserare, voveque Hoc mihi, ut incipiam pectus habere novum. Aeger ero patiens, et aceti pocula quot sunt Ebibero si sit tanta repressa lues. Nil ego triste habeam, vel poenam poena priorem Si geminet, domitum perdomitura malum. Me miserare igitur, sat enim, carissime, firmo Esse salutiferum si miseratus eris.