lovrary

Carmen Cx: Hei Mihi, Sed Verum Est, Huc Illuc Isse Locorum

Hei mihi, sed verum est, huc illuc isse locorum Me scio, qua variae vestis et oris eram; Irrisi mea sensa, habui carissima venum Cuncta, cupidinibus lusus, ut ante, novis. Pura fides oculis est a me censa malignis; Hoc tamen affirmo, per quod ubique deΓ»m est, Dum fluito, pietas antiqua renascitur imo Corde, tuamque probant cetera falsa fidem. His posui finem; cape iam sine fine futura: Non iterum cote hac est acuendus amor. Eius non iterum renovo tentamina, nostras Inter amicitias qui Iovis instar habet. Optime post illum, tu me dignare benigne Accipere, inque tuum condere pectus amans.