lovrary

Carmen Cliv: Parvus Amor Fertur Somno Cubuisse, Sibique

Parvus Amor fertur somno cubuisse, sibique Ad latus igniferam deposuisse facem; Multaque nympha, quibus decretum vivere caste, Praeteriisse; harum pulchrior una fuit, Illaque virgineis capit ignem interrita palmis Qui calefecisset pectora mille virรปm; Sic ardoris inexpleti dominumque ducemque Per somnum exarmat virginis una manus! Fonte face exstincta caluit fons tempus in omne, Lymphaque morbosis inde salubris iit. A domina laesus veni medicandus ad oram Ipse, quod expertus certa referre queo: Non ope lympharum possis exstinguere amorem, Eius enim gelidas calfacit ardor aquas.