lovrary

Carmen Cli: Si Puer Insipiens Amor Est Nescitque Pudorem

Si puer insipiens amor est nescitque pudorem, Hunc ab eo genitum quis mihi nescit homo? Blanditiis igitur nihil in me sequius urge, Cara, meae et fraudis ne videare caput. Proditus a te nam prodo simul ipse, puella, Omnia naturae nobiliora meae. Principio hoc pectus mens improba concitat, esse Significans in qua dulce triumphet amor; Ille tuum ad nomen surgit, nec plura moratus Vt spolium felix te sibi deinde notat; Quo tumidus fastu, contentus ad infima servit Ille tibi obsequiis stetve cadatve tuis. Nec pudet illorum carissima donec habetur Haec mihi, cui iusto munere fungor amans.