lovrary

Carmen Ciii: Heu Quam Musa Ferax Est Paupertatis, Ibique

Heu quam musa ferax est paupertatis, ibique Qua fuit immensum gloria nacta locum; Pluris, io, visa est communibus edita verbis Materies, nullis laudibus aucta meis. O non argueris tu me, quod nulla canendi Vis mihi sit; speculum consule, voltus inest; Voltus inest superans hoc nata in pectore sensa, Ac versus hebetis causa, mihique rubor. Sitne nefas igitur quod vis augere canendo Laedere, praesertim quod fuit ante bonum? Namque alium spectant finem mea carmina nullum Quam decora et laudes enumerare tuas; Pluraque, multo plura, meus quam versus habebit Concipere, in speculi videris ipse vitro.